PROSTYPA

PROSTYPA
PROSTYPA
Graece πρόςτυπα, dicebantur simulacra, quae sic scalpebantur, ut non tota extarent eminerentque, sed velut adfixa vasis unum tantum latus ostenderent; a quibus diversa ἔκτυπα, περιφανῆ etiam et ἐκφανῆ dicta, quum totae et apparentes imagines ex omni parte eminerent. Illud Galli en bosse, hoc en relief, vocant. Athen. l. 5. Οὗτοι δ᾿ εἶχον ἄνωθεν καθήμενα περιφανῆ τετορευμένα ζῶα, καὶ εν τῷ τραχήλῳ, καὶ εν ταῖς γάςτραις πρόσωπα ἐπιμελῶς πεποιημένα. In superiore parte (craterum) caelata animalia sic erant, ut tota conspicua apparerent. In collo et ventre prostypa adhaerebant, dimidiâ tantum sui patre expressa. Plin. l. 35. c. 12. Primasque personas tegularum extremis imbricibus, quae inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit, etc. Nisi potius πρόςτυπα dicas, quae Galli en demie bosse, ἔκτυπα, en bosse; typis nempe et figuris exstantia, quibus contraria ἔντυπα, quae intus depressa sunt et incisa: unde εντύπωμα de gemmissignatoriis dixit Clemens, quae cavatae sunt. Nam ἐκτύπωμα de his, quae ectypam praeferunt imaginem, utloquitur Seneca, l. 2. de Benefic. c. 26 Plerumque tamen ἔκτυπα sunt περιφανῆ, qualis erat caper ille Veterum carminibus nobilitatus,
Stat caper in phiala docti Myos anne Myronis;
Sic nempe ut integer περιφανὴς appareret etc. Et quidem signa seu sigilla, ἔκτυπα ac περιφανῆ, alias emblemata, uti caelaturas has Cicero vocat, plerumque poculis immittebantur et illigabentur; at crustae; de prostypis, quibus operiebantur: utraque tamen eximi acrevelli poterant et aliis rursus illigari, vide Salmas. ad Solin. p. 1046. et infra ubi de voce Crusta, item de Emblemate, ut et in Toreutici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CAPER — I. CAPER fluv. Laodiceam clarissimam Cariae urbem cum Lyco et Asopo amnibus alluens, Strabo, l. 12. Caprus Plinio, l. 5. c. 29. dicitur, qui etiam est Asiae minoris fluv. II. CAPER in phiala expressus, pro emblemate, inter opera Myos an Myronis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNA — et Statuae, similitudines sunt e solida materia, auro, argento, aere, marmore et ebore: Interim trifariam differunt. Nam Signum latius patet, quia vel Dei est vel hominis vel brutorum: Statua autem vel Huminis est, vel hominis. Praeterea Statuam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEGULAE — Cinyrae inventum, Agriopae filii, Plinio, l. 7. c. 56. quae cum primum rudi arte ex argilla fierent, Dibutades primus personas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia prostypa vocavit. Postea idem ectypa fecit. Hinc et fastigia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”